monumenta.ch > Augustinus > 23
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 8, XXII <<<     >>> XXIV

Caput XXIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Nam diversa de illis Hermes Aegyptius, quem Trismegiston vocant, sensit et scripsit. Apuleius enim deos quidem illos negat; sed cum dicit ita inter deos et homines quadam medietate versari, ut hominibus apud ipsos deos necessarii videantur, cultum eorum a supernorum deorum religione non separat.
2 Ille autem Aegyptius alios deos esse dicit a summo Deo factos, alios ab hominibus. Hoc qui audit, sicut a me positum est, putat dici de simulacris, quia opera sunt manuum hominum; at ille visibilia et contrectabilia simulacra velut corpora deorum esse asserit; inesse autem his quosdam spiritus invitatos, qui valeant aliquid sive ad nocendum sive ad desideria nonnulla complenda eorum, a quibus eis divini honores et cultus obsequia deferuntur.
3 Hos ergo spiritus invisibiles per artem quandam visibilibus rebus corporalis materiae copulare, ut sint quasi animata corpora illis spiritibus dicata et subdita simulacra, hoc esse dicit deos facere eamque magnam et mirabilem deos faciendi accepisse homines potestatem.
4 Huius Aegyptii verba, sicut in nostram linguam interpretata sunt, ponam. "Et quoniam de cognatione", inquit, "et consortio hominum deorumque nobis indicitur sermo, potestatem hominis, o Asclepi, vimque cognosce. Dominus, inquit, et Pater vel quod est summum Deus ut effector est deorum caelestium, ita homo fictor est deorum, qui in templis sunt humana proximitate contenti." Et paulo post: "Ita humanitas", inquit, "semper memor naturae et originis suae in illa divinitatis imitatione perseverat, ut, sicuti Pater ac Dominus, ut sui similes essent, deos fecit aeternos, ita humanitas deos suos ex sui vultus similitudine figuraret." Hic cum Asclepius, ad quem maxime loquebatur, ei respondisset atque dixisset: "Statuas dicis, o Trismegiste?" tum ille: "Statuas", inquit, "o Asclepi, vides quatenus tu ipse diffidas; statuas animatas sensu et spiritu plenas tantaque facientes et talia, statuas futurorum praescias eaque sorte vate somniis multisque aliis rebus praedicentes, inbecillitates hominibus facientes easque curantes, tristitiam laetitiamque pro meritis. An ignoras, o Asclepi, quod Aegyptus imago sit caeli, aut, quod est verius, translatio aut descensio omnium quae gubernantur atque exercentur in caelo. Ac si dicendum est verius, terra nostra mundi totius est templum. Et tamen quoniam praescire cuncta prudentem decet, istud vos ignorare fas non est: Futurum tempus est, cum appareat Aegyptios incassum pia mente divinitatem sedula religione servasse." Deinde multis verbis Hermes hunc locum exequitur, in quo videtur hoc tempus praedicere, quo Christiana religio, quanto est veracior atque sanctior, tanto vehementius et liberius cuncta fallacia figmenta subvertit, ut gratia verissimi Salvatoris liberet hominem ab eis diis, quos facit homo, et ei Deo subdat, a quo factus est homo.
5 Sed Hermes cum ista praedicit, velut amicus eisdem ludificationibus daemonum loquitur, nec Christianum nomen evidenter exprimit, sed tamquam ea tollerentur atque delerentur, quorum observatione caelestis similitudo custodiretur in Aegypto, ita haec futura deplorans luctuosa quodam modo praedicatione testatur.
6 Erat enim de his, de quibus dicit apostolus, quod "cognoscentes Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt et inmutaverunt gloriam incorrupti Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et cetera", quae commemorare longum est.
7 Multa quippe talia dicit de uno vero Deo fabricatore mundi, qualia veritas habet; et nescio quo modo illa obscuratione cordis ad ista delabitur, ut diis, quos confitetur ab hominibus fieri, semper velit homines subdi et haec futuro tempore plangat auferri quasi quicquam sit infelicius homine, cui sua figmenta dominantur; cum sit facilius, ut tamquam deos colendo, quos fecit, nec ipse sit homo, quam ut per eius cultum dii possint esse, quos fecit homo.
8 Citius enim fit, ut homo in honore positus pecoribus non intellegens comparetur, quam ut operi Dei ad eius imaginem facto, id est ipsi homini, opus hominis praeferatur. Quapropter merito homo deficit ab illo qui eum fecit, cum sibi praeficit ipse quod fecit. Haec vana deceptoria, perniciosa sacrilega Hermes Aegyptius, quia tempus, quo auferrentur, venturum sciebat, dolebat; sed tam inpudenter dolebat, quam inprudenter sciebat.
9 Non enim haec ei revelaverat sanctus Spiritus, sicut prophetis sanctis, qui haec praevidentes cum exultatione dicebant: "Si faciet homo deos, et ecce ipsi non sunt dii" et alio loco: "Erit in illo die, dicit Dominus, exterminabo nomina simulacrorum a terra, et non iam erit eorum memoria", proprie vero de Aegypto, quod ad hanc rem adtinet, ita sanctus Esaias prophetat: "Et movebuntur manufacta Aegypti a facie eius, et cor eorum vincetur in eis", et cetera huius modi.
10 Ex quo genere et illi erant, qui venturum quod sciebant venisse gaudebant; qualis Symeon, qualis Anna, qui mox natum Iesum; qualis Elisabeth, quae etiam conceptum in Spiritu agnovit; qualis Petrus revelante Patre dicens: "Tu es Christus, filius Dei vivi." Huic autem Aegyptio illi spiritus indicaverant futura tempora perditionis suae, qui etiam praesenti in carne Domino trementes dixerunt: Quid venisti ante tempus perdere nos?
11 sive quia subitum illis fuit, quod futurum quidem, sed tardius opinabantur, sive quia perditionem suam hanc ipsam dicebant, qua fiebat, ut cogniti spernerentur, et hoc erat ante tempus, id est ante tempus iudicii, quo aeterna damnatione puniendi sunt cum omnibus etiam hominibus, qui eorum societate detinentur, sicut religio loquitur, quae nec fallit nec fallitur, non sicut iste quasi omni vento doctrinae hinc atque inde perflatus et falsis vera permiscens dolet quasi perituram religionem, quem postea confitetur errorem.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 8, XXII <<<     >>> XXIV
monumenta.ch > Augustinus > 23